monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 4 > sectio 31 > sectio 6 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.68.50 > sectio 2 > sectio 5 > bnf10439.229 r > sectio 2 > sectio 23 > uwbM.p.th.q.1a.296 > sectio > sectio 20 > uwbM.p.th.f.68.106 > bnf10439.235 r > sectio 12 > csg98.232 > sectio 4 > csg75.811 > sectio 20 > bnf10439.198 v > sectio 8 > sectio 9 > csg48.111 > sectio 5 > uwbM.p.th.q.1a.214 > sectio 3 > bsbClm6224.145 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 17
Et quod collo eius catena iniecta est quae et manus et pedes ipsius alligat, hoc est quod diabolica fortitudo per potestatem omnipotentis Dei ita fracta et contrita est, quod et pessima opera et nequissima itinera illius in quibus homines seducit, in contritione sua compressi sunt: ita quod et illa catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam valide constringit, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam voluntatis suae movere potest; quoniam potestas Dei in stabilissima aeternitate sine defectione manens, diabolum tanta fortitudine in salvatione animarum opprimit, quod ille nec exterioribus nec interioribus instrumentis nequissimi conatus sui, salutem redemptionis a fidelibus animabus removere valebit, quin in locum gaudii quem ipse pertinaciter amisit perveniant.